Friday 18 October 2013

Bernard Angevin, 1444/5

Rex Omnibus, ad quos &c., Salutem. Sciatis quod, Cum alias, de nostra speciali, per Literas nostras Patentes, Concesserimus, dilecto et fideli nostro, Bernardo Angevin, uni Consiliariorum nostrorum in Ducatu nostro Aquitaniae, ac Haeredibus suis imperpetuum Castra Terras & Dominia de Roasan, de Puyols, & de Blasimount, in Patria nostra & in Dioecesi in Basadoiz cum Pertinentiis & Dependentiis suis quibuscumque, prout in Literis nostris plenius continetur, Et sit ita quod in dictis Patria nostra & Dioecesi est talis Consuetudo, quod, Decendente aliquo notabili Domino, post ejus Decessum omnes Filii ejus & Filiae, de corpore suo in legitimo Matrimonio descendentes, omnia Bona Paternalia & Maternalia inter eos per aequales Portiones habent & debent Dividere & Partiri, Occasione cujus Consuetudinis plura Notabilia Hospitia & alia eorumdem Patriae nostrae & Diocesis, de quibus Progenitores nostril Servitium & Homagium perantea habere solebant, jam ad Destructionem & Ruinam devenerunt, sic quod nulla fit ibi Habitatio, & consimiliter de praedictis Castris Terris & Dominiis evenire posset in futurum, quod, si eveniret, & per nos de Remedio congruo in hac parte provisum non fuerit, cederet in nostri & Successorum nostrorum grave Dampnum & Praejudicium, ut certitudinaliter informamur, Nos, consideratione Praesmissorum & in Conservationem Castrorum, Terrarum, & Dominiorum praedictorum & praesertim in Recompensationem bonorum & notabilium Servitiorum quae praedictus Bernardus Nobis tam in Guerris nostris quam aliter inpedit, de Gratia nostra specialis denuo Concessimus, pro Nobis, & Successoribus nostris, eidem Bernardo, & Haeredibus suis, ac de ipso causam optinentibus, imperpetuum eadem Castra, Terras & Dominia de Roasan, Puyols, & Blasmont, cum omnibus Pertinentiis & Dependentiis suis praedictis quibuscumque sub tali Nova Provisione, Conditione & Ordinatione, Quod, dicta Consuetudine sive Usu non obstante, praedictus Bernardus dicta Castra, Terras & Dominia, cum Pertinentiis & Dependentiis suis quibuscumque, Haeredibus suis Masculis, &, in defectu Haeredum Masculorum, Haeredibus suis Foemineis de Corpore suo legitime procreates, ut sibi placuerit & melius videbitur ordinare, posit Dividere & Partiri, & quod, post mortem ejudem Bernardi, Primi Filii Haeredum suorum praedictorum, qui gradatim Castra, Terras & Dominia praedicta tenebunt & possidebunt, quilibet in Dominio suo, juxta Ordinationem & Dispositionem ejus Bernardi, eadem Castra, Terras, & Dominia, absque alia Divisione seu Partitione, possidere & manutenere debeant & possint imperpetuum, ut faciunt alii Nobiles Patriae nostrae de Burdeloys, ad finem quod Castra, Terrae, & Dominia illa simper integra remaneant, ac Nos & Successores nostril Servitia & Homagia, inde debita & consueta, habere valeamus, Et ulterius, in Incrementum Honoris & Dignitatis, ut debetur in casu tali, praefatum Bernardum, ac Procreatos suos in legitimo Matrimonio, ac de ipso sic Procreandos & Descendentes, Nobilitamus & Ipsos Nobiles Facimus & Creamus, ac, in signum hujusmodi Nobilitatis, ipsis Arma hic depicta, Dedimus & Concessimus, cum Libertatibus, Privilegiis, Immunitatibus, Juribus, & Insigniis, Hominibus, Nobilibus debitis & consuetis. Quorum quidem Armorum Campus est de Asura, cum Leone Ungulato et Linguato de Goules, ac cum Decem Floribus per Circuitum, vocatis Angevines, de Argento. In cujus &c. Teste Rege apud Palatium suum Westmonasterii, undecimo Die Martii. Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.

Harleian Society Publications Volumes 76-77: A Collection of Miscellaneous Grants by Willoughby A. Littledale (London: J. Whitehead & Son, 1925)


No comments:

Post a Comment